Evangelium Secundum Marcum*

Caput 13: Versus 28

A ficu autem.Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum aestatis et veris et favonii; sic cum haec quae scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi praecursores venire, qui ostendant prope esse.BEDA.Ficus Synagoga, quae quia ad se veniente Domino fructum justitiae non habuit, etc., usque ad et aestatem verae lucis et pacis.HIER.Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt praesentia, aestas vero proxima dies est judicii, in quo unaquaeque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitae cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur,Venite, benedicti Patris mei,etc.
(* Traductions européennes)